- NOBILIACUM
- I.NOBILIACUMcoenobium, et pars praecipua urbis Atrebatum; alias in suburbio; S. Waast.II.NOBILIACUMoppid. Marchiae Lemovicens. ad Vigennam fluv. 5. leuc. a Lemovicis in Ortum. Lubinus. Nunc oppidum S. Leonardi, vulgo S. Leonard dicitur, a veteri Monasterio S. Leonardi, quod in Collegium Canonicorum mutatum est, et ad flumen Vingennam supra Lemovicas urbem est positum: Alterum Nobiliacum, in quo Monasterium S. Vedasti exstructum est, ad ripam Crientii vel Crientionis fluvioli vulgo Crinchon, civitati Atrebatis ita demum accessit, ut muris tamen et poitis ab ea divideretur, et alterius urbis instar efficeretur: quarum haec la Ville, illa la Cite dicitur. Est et Nobiliacum in Pictonibus, Abbatiali Monasteriô insigne, vulgo Nevaille: 2. mill. pass. ab urbe Pictavis, ad Clenni et Medioximi cinfluentes positum, le Clin vulgo ac Miossan. Plures Monasterium Novaliacense, vel Novaliacum, appellant: Monasterium Noviliacum, Ludovici Pii Aug. Vita, apud Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.